He puts Timothy in mind of his charge and blesses God for the mercy he himself had received.
[1] Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae,
[2] Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
[3] Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
[4] neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
[5] Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
[6] A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
[7] volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
[8] Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur :
[9] sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
[10] fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
[11] quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
[12] Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
[13] qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
[14] Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu.
[15] Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
[16] Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.
[17] Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
[18] Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
[19] habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
[20] ex quibus est Hymenaeus, et Alexander : quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
|