Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Colossians | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04

[1] domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes quoniam et vos Dominum habetis in caelo [2] orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione [3] orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum [4] ut manifestem illud ita ut oportet me loqui [5] in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

[6] sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere [7] quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino [8] quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos sunt et consoletur corda vestra [9] cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quae hic aguntur nota facient vobis [10] salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

[11] et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio [12] salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei [13] testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli [14] salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas [15] salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in domo eius est ecclesiam

[16] et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos legatis [17] et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

< previous | Chapter 4 | next >