Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Colossians | >
< previous | Chapter 2 | next >
01  02  03  04

[1] volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem meam in carne [2] ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii Dei Patris Christi Iesu [3] in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [4] hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum [5] nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in Christo est fidei vestrae

[6] sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso ambulate [7] radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione [8] videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi et non secundum Christum [9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter [10] et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et potestatis

[11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi [12] consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis [13] et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta [14] delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci [15] expolians principatus et potestates traduxit palam triumphans illos in semet ipso

[16] nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum [17] quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi [18] nemo vos seducat volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis suae [19] et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum Dei [20] si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis

[21] ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris [22] quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum [23] quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in honore aliquo ad saturitatem carnis

< previous | Chapter 2 | next >