Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Epistle Of Saint Paul To The Philippians | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04

[1] de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium [2] videte canes videte malos operarios videte concisionem [3] nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes [4] quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis [5] circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus

[6] secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella [7] sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta [8] verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam [9] et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide [10] ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius

[11] si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis [12] non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu [13] fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me [14] ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu [15] quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit

[16] verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula [17] imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos [18] multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi [19] quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt [20] nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum

[21] qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

< previous | Chapter 3 | next >