Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | Prophecy Of Daniel | >
< previous | Chapter 13 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14

[1] et erat vir habitans in Babylone et nomen eius Ioakim [2] et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helciae pulchram nimis et timentem Deum [3] parentes enim illius cum essent iusti erudierunt filiam suam secundum legem Moysi [4] erat autem Ioakim dives valde et erat ei pomarium vicinum domui suae et ad ipsum confluebant Iudaei eo quod esset honorabilior omnium [5] et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno de quibus locutus est Dominus Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus qui videbantur regere populum

[6] isti frequentabant domum Ioakim et veniebant ad eos omnes qui habebant iudicia [7] cum autem populus revertisset per meridiem ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomario viri sui [8] et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem et exarserunt in concupiscentiam eius [9] et everterunt sensum suum et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum neque recordarentur iudiciorum iustorum [10] erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum

[11] erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam volentes concumbere cum ea [12] et observabant quotidie solicitius videre eam Dixitque alter ad alterum [13] eamus domum quia hora prandii est Et egressi recesserunt a se [14] cumque revertissent venerunt in unum et sciscitantes ab invicem causam confessi sunt concupiscentiam suam et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam [15] ractum est autem cum observarent diem aptum ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius cum duabus solis puellis voluitque lavari in pomario aestus quippe erat

[16] et non erat ibi quisquam praeter duos senes absconditos et contemplantes eam [17] dixit ergo puellis Afferte mihi oleum et smigmata et ostia pomarii claudite ut laver [18] et fecerunt sicut praeceperat clauseruntque ostia pomarii et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat nesciebantque senes intus esse absconditos [19] cum autem egressae essent puellae surrexerunt duo senes et accurrerunt ad eam et dixerunt [20] ecce ostia pomarii clausa sunt et nemo nos videt et nos in concupiscentia tui sumus quam ob rem assentire nobis et commiscere nobiscum

[21] quod si nolueris dicemus contra te testimonium quod fuerit tecum iuvenis et ob hanc causam emiseris puellas a te [22] ingemuit Susanna et ait Angustiae sunt mihi undique si enim hoc egero mors mihi est si autem non egero non effugiam manus vestras [23] sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras quam peccare in conspectu Domini [24] et exclamavit voce magna Susanna exclamaverunt autem et senes adversus eam [25] et cucurrit unus ad ostia pomarii et aperuit

[26] cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset [27] postquam autem senes locuti sunt erubuerunt servi vehementer quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna Et facta est dies crastina [28] cumque venisset populus ad Ioakim virum eius venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam [29] et dixerunt coram populo Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Ioakim Et statim miserunt [30] et venit cum parentibus et filiis et universis cognatis suis

[31] porro Susanna erat delicata nimis et pulchra specie [32] at iniqui illi iusserunt ut discooperiretur erat enim cooperta ut vel sic satiarentur decore eius [33] flebant igitur sui et omnes qui noverant eam [34] consurgentes autem duo presbyteri in medio populi posuerunt manus suas super caput eius [35] quae flens suspexit ad caelum erat enim cor eius fiduciam habens in Domino

[36] et dixerunt presbyteri Cum deambularemus in pomario soli ingressa est haec cum duabus puellis et clausit ostia pomarii et dimisit a se puellas [37] venitque ad eam adolescens qui erat absconditus et concubuit cum ea [38] porro nos cum essemus in angulo pomarii videntes iniquitatem cucurrimus ad eos et vidimus eos pariter commisceri [39] et illum quidem non quivimus comprehendere quia fortior nobis erat et apertis ostiis exilivit [40] hanc autem cum apprehendissemus interrogavimus quisnam esset adolescens et noluit indicare nobis huius rei testes sumus

[41] credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi et condemnaverunt eam ad mortem [42] exclamavit autem voce magna Susanna et dixit Deus aeterne qui absconditorum es cognitor qui nosti omnia antequam fiant [43] tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me et ecce morior cum nihil horum fecerim quae isti malitiose composuerunt adversum me [44] exaudivit autem Dominus vocem eius [45] cumque duceretur ad mortem suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris cuius nomen Daniel

[46] et exclamavit voce magna Mundus ego sum a sanguine huius [47] et conversus omnis populus ad eum dixit Quis est iste sermo quem tu locutus es [48] qui cum staret in medio eorum ait Sic fatui filii Israel non iudicantes neque quod verum est cognoscentes condemnastis filiam Israel [49] revertimini ad iudicium quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam [50] reversus est ergo populus cum festinatione et dixerunt ei senes Veni et sede in medio nostrum et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis

[51] et dixit ad eos Daniel Separate illos ab invicem procul et diiudicabo eos [52] cum ergo divisi essent alter ab altero vocavit unum de eis et dixit ad eum Inveterate dierum malorum nunc venerunt peccata tua quae operabaris prius [53] iudicans iudicia iniusta innocentes opprimens et dimittens noxios dicente Domino Innocentem et iustum non interficies [54] nunc ergo si vidisti eam dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi Qui ait Sub schino [55] dixit autem Daniel Recte mentitus es in caput tuum Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo scindet te medium

[56] et amoto eo iussit venire alium et dixit ei Semen Chanaan et non Iuda species decepit te et concupiscentia subvertit cor tuum [57] sic faciebatis filiabus Israel et illae timentes loquebantur vobis sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram [58] nunc ergo dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi Qui ait Sub prino [59] dixit autem ei Daniel Recte mentitus es et tu in caput tuum manet enim Angelus Domini gladium habens ut secet te medium et interficiat vos [60] exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deum qui salvat sperantes in se

[61] et consurrexerunt adversus duos presbyteros convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum [62] ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos et salvatus est sanguis innoxius in die illa [63] Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius et cognatis omnibus quia non esset inventa in ea res turpis [64] Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa et deinceps [65] et rex Astyages appositus est ad patres suos et suscepit Cyrus Perses regnum eius

< previous | Chapter 13 | next >