Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Daniel   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

Daniel is promoted by Darius: his enemies procure a law forbidding prayer; for the transgression of this law Daniel is cast into the lions' den: but miraculously delivered.

[1] Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. [2] Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam. [3] Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo. [4] Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo. [5] Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.

[6] Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in aeternum vive! [7] consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum. [8] Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum : ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat. [9] Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit. [10] Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.

[11] Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum. [12] Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet. [13] Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti : sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua. [14] Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. [15] Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.

[16] Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te. [17] Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci : quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem. [18] Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. [19] Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit : [20] appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus?

[21] Et Daniel regi respondens ait : Rex, in aeternum vive! [22] Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci. [23] Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo. [24] Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. [25] Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.

[26] A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum. [27] Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in caelo et in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum. [28] Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.

< previous   Prophecy Of Daniel   next >
< previous   Chapter 6   next >