|
[1] habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
[2] benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
[3] hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis
[4] et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
[5] Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites
[6] omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
[7] hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia
[8] et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
[9] et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus
[10] et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin
[11] Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei
[12] et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae
[13] et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
[14] et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium
[15] et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
[16] et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
[17] et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
[18] omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
[19] et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
[20] et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua
[21] et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
[22] et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
[23] praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
[24] et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi
[25] et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius
[26] et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth
[27] et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
[28] et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
[29] et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
[30] Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
[31] filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius
[32] Anathoth Nob Anania
[33] Asor Rama Getthaim
[34] Adid Seboim Neballa Loth
[35] et Ono valle Artificum
[36] et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin
|