He exhorts them to join all other virtues with their faith, in order to secure their salvation.
[1] Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
[2] Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
[3] Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
[4] per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae : fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
[5] Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
[6] in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
[7] in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
[8] Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
[9] Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
[10] Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
[11] Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
[12] Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.
[13] Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
[14] certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
[15] Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
[16] Non enim doctas fabulas secuto notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
[17] Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
[18] Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
[19] Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
[20] hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.
[21] Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
|