Latin Vulgate Bible

< prev 1st Epistle of St Peter next >
< prev Chapter 3 next >
1 2 3 4 5                              

How wives are to behave to their husbands. What ornaments they are to seek. Exhortations to divers Virtues.

 1 Similiter et mulieres subditae sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :  2 considerantes in timore castam conversationem vestram.  3 Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :  4 sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.  5 Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.

 6 Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans : cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.  7 Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae : ut non impediantur orationes vestrae.  8 In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :  9 non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.  10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.

 11 Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :  12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.  13 Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?  14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.  15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.

 16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.  17 Melius est enim benefacientes ( si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.  18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.  19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit :  20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.

 21 Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.  22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur : profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.

< prev 1st Epistle of St Peter next >
< prev Chapter 3 next >

 
TOP OF PAGE