Christ's fasting and temptation. He is persecuted in Nazareth. His miracles in Capharnaum.
[1] Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
[2] diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
[3] Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
[4] Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
[5] Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
[6] et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
[7] Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
[8] Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
[9] Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
[10] Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
[11] et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
[12] Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
[13] Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
[14] Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
[15] Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
[16] Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
[17] Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
[18] Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
[19] praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributioni.
[20] Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
[21] Coepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
[22] Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph?
[23] Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
[24] Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
[25] In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
[26] et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
[27] Et multi leprosi erant in Israel sub Elisaeo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
[28] Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
[29] Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
[30] Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
[31] Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
[32] Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
[33] Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
[34] dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei.
[35] Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
[36] Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?
[37] Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
[38] Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
[39] Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
[40] Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
[41] Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
[42] Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
[43] Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
[44] Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
|