The first part of the history of the passion of Christ.
[1] Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
[2] Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
[3] Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
[4] Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est?
[5] poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
[6] Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me :
[7] semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
[8] Quod habuit haec, fecit : praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
[9] Amen dico vobis : Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.
[10] Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
[11] Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
[12] Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha?
[13] Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans : sequimini eum,
[14] et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
[15] Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
[16] Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
[17] Vespere autem facto, venit cum duodecim.
[18] Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
[19] At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego?
[20] Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
[21] Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
[22] Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
[23] Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
[24] Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
[25] Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
[26] Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
[27] Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
[28] Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
[29] Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
[30] Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
[31] At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
[32] Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
[33] Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et coepit pavere et taedere.
[34] Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
[35] Et cum processisset paululum, procidit super terram : et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora :
[36] et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
[37] Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
[38] Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
[39] Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
[40] Et reversus, denuo invenit eos dormientes ( erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
[41] Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
[42] Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
[43] Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
[44] Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
[45] Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
[46] At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
[47] Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis : et amputavit illi auriculam.
[48] Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me?
[49] quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
[50] Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
[51] Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
[52] At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
[53] Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
[54] Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
[55] Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium, ut eum morti traderent, nec inveniebant.
[56] Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
[57] Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
[58] Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.
[59] Et non erat conveniens testimonium illorum.
[60] Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his?
[61] Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti?
[62] Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
[63] Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes?
[64] Audistis blasphemiam : quid vobis videtur? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
[65] Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.
[66] Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
[67] et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
[68] At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
[69] Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
[70] At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilaeus es.
[71] Ille autem coepit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
[72] Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi, quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.
|