Latin Vulgate Bible

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 1 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10                    

Cyrus king of Persia releaseth God's people from their captivity, with license to return and build the temple in Jerusalem: and restoreth the holy vessels which Nabuchodonosor had taken from thence.

 1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :  2 Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea.  3 Quis est in vobis de universo populo ejus? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, quae est in Judaea, et aedificet domum Domini Dei Israel : ipse est Deus qui est in Jerusalem.  4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.  5 Et surrexerunt principes patrum de Juda, et Benjamin, et sacerdotes, et Levitae, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.

 6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis in supellectili, exceptis his quae sponte obtulerant.  7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.  8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.  9 Et hic est numerus eorum : phialae aureae triginta, phialae argenteae mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,  10 scyphi argentei secundi quadringenti decem : vasa alia mille.

 11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

< prev 1st Book of Esdras (Ezra) next >
< prev Chapter 1 next >

 
TOP OF PAGE