Latin Vulgate Bible

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 25 next >
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25

Jerusalem is besieged and taken by Nabuchodonosor: Sedecias is taken: the city and temple are destroyed. Godolias, who is left governor, is slain. Joachin is exalted by Evilmerodach.

 1 Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.  2 Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae,  3 nona die mensis : praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.  4 Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam, quae ducit ad campestria solitudinis.  5 Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho : et omnes bellatores, qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.

 6 Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha : qui locutus est cum eo judicium.  7 Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.  8 Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis : venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.  9 Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.  10 Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.

 11 Reliquam autem populi partem, quae remanserat in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae.  12 Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas.  13 Columnas autem aereas, quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.  14 Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt.  15 Necnon et thuribula, et phialas : quae aurea, aurea : et quae argentea, argentea tulit princeps militiae,

 16 id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini : non erat pondus aeris omnium vasorum.  17 Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum : et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea : similem et columna secunda habebat ornatum.  18 Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.  19 Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros : et quinque viros de his, qui steterant coram rege, quos reperit in civitate : et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae : et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.  20 Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.

 21 Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.  22 Populo autem, qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.  23 Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.  24 Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldaeis : manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.  25 Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo : percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est : sed et Judaeos et Chaldaeos, qui erant cum eo in Maspha.

 26 Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos.  27 Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis : sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere.  28 Et locutus est ei benigne : et posuit thronum ejus super thronum regum, qui erant cum eo in Babylone.  29 Et mutavit vestes ejus, quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae.  30 Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.

< prev 4th Book of Kings (2 Kings) next >
< prev Chapter 25 next >

 
TOP OF PAGE