Latin Vulgate (Clementine)
< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 1   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

Anna the wife of Elcana being barren, by vow and prayer obtaineth a son: whom she calleth Samuel: and presenteth him to the service of God in Silo, according to her vow.

[1] Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathaeus : [2] et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii : Annae autem non erant liberi. [3] Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini. [4] Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus, et filiabus partes : [5] Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.

[6] Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus : [7] sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini : et sic provocabat eam; porro illa flebat, et non capiebat cibum. [8] Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles? et quare non comedis? et quam ob rem affligitur cor tuum? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii? [9] Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, [10] cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,

[11] et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus. [12] Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. ... [13] Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit ergo eam Heli temulentam, ... [14] dixitque ei : Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. ... [15] Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.

... [16] Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris, et moeroris mei locuta sum usque in praesens. ... [17] Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israel det tibi petitionem tuam, quam rogasti eum. ... [18] Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati. ... [19] Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus. ... [20] Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium, vocavitque nomen ejus Samuel : eo quod a Domino postulasset eum.

... [21] Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum, ... [22] et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter. ... [23] Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte. ... [24] Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus : ... [25] et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.

... [26] Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua domine : ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum. ... [27] Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. ... [28] Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus, quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait :

< previous   1st Book Of Kings (1 Samuel)   next >
< previous   Chapter 1   next >