|
St. John is ordered to write to the seven churches in Asia. The manner of Christ's appearing to him.
[1] Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
[2] qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit.
[3] Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt: tempus enim prope est.
[4] Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt:
[5] et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
[6] et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
[7] Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam: amen.
[8] Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus: qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
[9] Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu: fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu:
[10] fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
[11] dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
[12] Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea:
[13] et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea:
[14] caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis:
[15] et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum:
[16] et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
[17] Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens: Noli timere: ego sum primus, et novissimus,
[18] et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum: et habeo claves mortis, et inferni.
[19] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
[20] Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
|