Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 3   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The people falling into idolatry are oppressed by their enemies; but repenting are delivered by Othoniel, Aod, and Samgar.

[1] Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum : [2] ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi : [3] quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. [4] Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. [5] Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei :

[6] et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. [7] Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. ... [8] Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. ... [9] Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem : ... [10] fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.

... [11] Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. ... [12] Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. ... [13] Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israel, atque possedit urbem palmarum. ... [14] Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. ... [15] Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.

... [16] Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. ... [17] Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. ... [18] Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. ... [19] Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant, ... [20] ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in aestivo coenaculo solus, dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.

... [21] Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus ... [22] tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. ... [23] Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera, ... [24] per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo. ... [25] Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.

... [26] Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath : ... [27] et statim insonuit buccina in monte Ephraim : descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. ... [28] Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam : ... [29] sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. ... [30] Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel : et quievit terra octoginta annis.

... [31] Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Israel.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 3   next >