Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Judges | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21

The people falling into idolatry are oppressed by their enemies; but repenting are delivered by Othoniel, Aod, and Samgar.

[1] Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum: [2] ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi: [3] quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. [4] Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israelem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non. [5] Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei:

[6] et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum. [7] Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth. [8] Iratusque contra Israel Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis. [9] Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem: [10] fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israel. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.

[11] Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez. [12] Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus. [13] Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israel, atque possedit urbem palmarum. [14] Servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis. [15] Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.

[16] Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore. [17] Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis. [18] Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant. [19] Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium: egressisque omnibus qui circa eum erant, [20] ingressus est Aod ad eum: sedebat autem in aestivo coenaculo solus, dixitque: Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.

[21] Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus [22] tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore: statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt. [23] Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera, [24] per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo. [25] Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem: et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.

[26] Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath: [27] et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. [28] Qui dixit ad eos: Sequimini me: tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab: et non dimiserunt transire quemquam: [29] sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit. [30] Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israel: et quievit terra octoginta annis.

[31] Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israel.

< previous | Chapter 3 | next >