Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 18   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21

The expedition of the men of Dan against Lais: in their way they rob Michas of his priest and his gods.

[1] In diebus illis non erat rex in Israel, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat. [2] Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi : [3] et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit? quid hic agis? quam ob causam huc venire voluisti? [4] Qui respondit eis : Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos. [5] Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.

[6] Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis. [7] Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum. [8] Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt : [9] Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulentam et uberem : nolite negligere, nolite cessare : eamus, et possideamus eam : nullus erit labor. [10] Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei penuria, eorum quae gignuntur in terra.

[11] Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis, [12] ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim. [13] Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae, [14] dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat. [15] Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae : salutaveruntque eum verbis pacificis.

[16] Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium. [17] At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus. [18] Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis? [19] Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israel? [20] Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.

[21] Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum, [22] et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt, [23] et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis? cur clamas? [24] Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis : Quid tibi est? [25] Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.

[26] Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam. [27] Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt, [28] nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob : quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, [29] vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israel, quae prius Lais dicebatur. [30] Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi, ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.

[31] Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.

< previous   Book Of Judges   next >
< previous   Chapter 18   next >