|
How wives are to behave to their husbands. What ornaments they are to seek. Exhortations to divers Virtues.
[1] Similiter et mulieres subditae sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant:
[2] considerantes in timore castam conversationem vestram.
[3] Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
[4] sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
[5] Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.
[6] Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans: cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
[7] Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae: ut non impediantur orationes vestrae.
[8] In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
[9] non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
[10] Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
[11] Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
[12] quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.
[13] Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis?
[14] Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
[15] Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.
[16] Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
[17] Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
[18] Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
[19] In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit:
[20] qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
[21] Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
[22] Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur: profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
|