Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 9 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

The sacrifices of the law were far inferior to that of Christ.

[1] Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare. [2] Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta. [3] Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: [4] aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti, [5] superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula.

[6] His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: [7] in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: [8] hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: [9] quae parabola est temporis instantis: juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, [10] et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.

[11] Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis: [12] neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa. [13] Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis: [14] quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi? [15] Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.

[16] Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. [17] Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. [18] Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. [19] Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, [20] dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.

[21] Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. [22] Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio. [23] Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari: ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis. [24] Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: [25] neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno:

[26] alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi: nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit. [27] Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium: [28] sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.

< previous | Chapter 9 | next >