DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

The Christian's rest. We are to enter into it through Jesus Christ.

[1] Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse. [2] Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis: sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt. [3] Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus: quemadmodum dixit: Sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam: et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. [4] Dixit enim in quodam loco de die septima sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis. [5] Et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam.

[6] Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem: [7] iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. [8] Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die. [9] Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei. [10] Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.

[11] Festinemus ergo ingredi in illam requiem: ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum. [12] Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti: et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus: compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. [13] Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo. [14] Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem. [15] Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris: tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.

[16] Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.

< previous | Chapter 4 | next >