Latin Vulgate Bible

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.

[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [3] Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. [4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

[6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.

[32] Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : [33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, [34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE