Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 11   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.

[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [3] Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. [4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

... [6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. ... [7] Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum : et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. ... [8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem : et exiit, nesciens quo iret. ... [9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. ... [10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

... [11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. ... [12] Propter quod et ab uno orti sunt ( et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. ... [13] Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. ... [14] Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. ... [15] Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :

... [16] nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem. ... [17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones : ... [18] ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen : ... [19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit. ... [20] Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

... [21] Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgae ejus. ... [22] Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. ... [23] Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. ... [24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, ... [25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

... [26] majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem. ... [27] Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit. ... [28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. ... [29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Aegyptii, devorati sunt. ... [30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

... [31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. ... [32] Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis : ... [33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, ... [34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum : ... [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

... [36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : ... [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : ... [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. ... [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, ... [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Hebrews   next >
< previous   Chapter 11   next >