Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Hebrews | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.

[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [3] Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei: ut ex invisibilibus visibilia fierent. [4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus: ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

[6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. [7] Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum: et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. [8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem: et exiit, nesciens quo iret. [9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. [10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem: cujus artifex et conditor Deus.

[11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis: quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. [12] Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. [13] Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. [14] Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. [15] Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi:

[16] nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum: paravit enim illis civitatem. [17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones: [18] ad quem dictum est: Quia in Isaac vocabitur tibi semen: [19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus: unde eum et in parabolam accepit. [20] Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.

[21] Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgae ejus. [22] Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit. [23] Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum. [24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis, [25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,

[26] majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remunerationem. [27] Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis: invisibilem enim tamquam videns sustinuit. [28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem: ne qui vastabat primitiva, tangeret eos. [29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Aegyptii, devorati sunt. [30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.

[31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace. [32] Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: [33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, [34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum: [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos: alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres: [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti: [38] quibus dignus non erat mundus: in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< previous | Chapter 11 | next >