Latin Vulgate Bible

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.

[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes.

[35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.

[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE