What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.
[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
[2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
[24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
[25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
[26] majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
[27] Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
[28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
[29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Aegyptii, devorati sunt.
[30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
[31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
[32] Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
[33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
[34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
[35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
[37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
[38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
[39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
[40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
|