What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.
[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
[2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
[3] Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
[4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
[5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
[6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
[7] Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum : et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.
[8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem : et exiit, nesciens quo iret.
[9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.
[10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
[11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
[12] Propter quod et ab uno orti sunt ( et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
[13] Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
[14] Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
[15] Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
[16] nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
[17] Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
[18] ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
[19] arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
[20] Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
[21] Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgae ejus.
[22] Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
[23] Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
[24] Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
[25] magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
... [26] majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
... [27] Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
... [28] Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
... [29] Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Aegyptii, devorati sunt.
... [30] Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
... [31] Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
... [32] Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
... [33] qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
... [34] extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
... [35] acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
... [36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
... [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
... [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
... [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
... [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
|