Latin Vulgate Bible

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13              

What faith is. Its wonderful fruits and efficacy demonstrated in the fathers.

[1] Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. [2] In hac enim testimonium consecuti sunt senes. [3] Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent. [4] Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur. [5] Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.

[6] Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. [7] Fide Noe responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum : et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus. [8] Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem : et exiit, nesciens quo iret. [9] Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem. [10] Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.

[11] Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat. [12] Propter quod et ab uno orti sunt ( et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.

[36] Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres : [37] lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti : [38] quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae. [39] Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem, [40] Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.

< previous Epistle of St Paul to the Hebrews next >
< previous Chapter 11 next >

 
TOP OF PAGE