|
What kind of men he is to ordain priests. Some men are to be sharply rebuked.
[1] Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
[2] in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia:
[3] manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei:
[4] Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
[5] Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
[6] si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
[7] Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum:
[8] sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
[9] amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
[10] Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt:
[11] quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
[12] Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
[13] Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
[14] non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
[15] Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
[16] Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
|