Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Josue (Joshua) | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

The people are circumcised: they keep the pasch. The manna ceaseth. An angel appeareth to Josue.

[1] Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israel donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israel. [2] Eo tempore ait Dominus ad Josue: Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israel. [3] Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israel in colle praeputiorum. [4] Haec autem causa est secundae circumcisionis: omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus, [5] qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,

[6] per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit: donec consumeretur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem. [7] Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue: quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat. [8] Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur. [9] Dixitque Dominus ad Josue: Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem. [10] Manseruntque filii Israel in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho:

[11] et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni. [12] Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan. [13] Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum? [14] Qui respondit: Nequaquam: sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. [15] Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum?

[16] Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.

< previous | Chapter 5 | next >