Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 24   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

Josue assembleth the people, and reneweth the covenant between them and God. His death and burial.

[1] Congregavitque Josue omnes tribus Israel in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini : [2] et ad populum sic locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israel : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis. [3] Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, [4] et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in Aegyptum. [5] Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis.

[6] Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare : persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum. [7] Clamaverunt autem ad Dominum filii Israel : qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore : [8] et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos. [9] Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israelem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis : [10] et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.

[11] Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus : et tradidi illos in manus vestras. [12] Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo. [13] Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quae non plantastis. [14] Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino. [15] Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.

[16] Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis. [17] Dominus Deus noster ipse eduxit nos, et patres nostros, de terra Aegypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via, per quam ambulavimus, et in cunctis populis, per quos transivimus. [18] Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae, quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster. [19] Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis. [20] Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos, atque subvertet postquam vobis praestiterit bona.

[21] Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus. [22] Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes. [23] Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel. [24] Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus. [25] Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.

[26] Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini : [27] et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro. [28] Dimisitque populum, singulos in possessionem suam. [29] Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum : [30] sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.

[31] Servivitque Israel Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israel. ... [32] Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israel de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph. ... [33] Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.

< previous   Book Of Josue (Joshua)   next >
< previous   Chapter 24   next >