| Latin Vulgate (Clementine) |
|
The lot of the sons of Joseph. The borders of the tribe of Ephraim.
[1] Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel:
[2] et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth:
[3] et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno:
[4] possederuntque filii Joseph Manasses et Ephraim.
[5] Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
[6] Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoe.
[7] Descenditque de Janoe in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
[8] De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
[9] Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
[10] Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
|
|
|
|
|