|
He warns them against the impostures of the philosophers and the Jewish teachers, that would withdraw them from Christ.
[1] Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
[2] ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu:
[3] in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
[4] Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
[5] Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.
[6] Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
[7] radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
[8] Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
[9] quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
[10] et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
[11] in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
[12] consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
[13] Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
[14] delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
[15] et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
[16] Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum:
[17] quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
[18] Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
[19] et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
[20] Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
[21] Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
[22] quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum:
[23] quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
|