Latin Vulgate Bible

< previous Epistle of St Paul to the Ephesians next >
< previous Chapter 4 next >
01 02 03 04 05 06                            

He exhorts them to unity, to put on the new man, and to fly sin.

[1] Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, [2] cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, [3] solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. [4] Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. [5] Unus Dominus, una fides, unum baptisma.

[6] Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis. [7] Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. [8] Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. [9] Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae?

[32] Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.

< previous Epistle of St Paul to the Ephesians next >
< previous Chapter 4 next >

 
TOP OF PAGE