|
He exhorts them to stand to their Christian liberty. Of the fruits of the flesh and of the spirit.
[1] State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
[2] Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
[3] Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
[4] Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
[5] Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
[6] Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium: sed fides, quae per caritatem operatur.
[7] Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
[8] persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.
[9] Modicum fermentum totam massam corrumpit.
[10] Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
[11] Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
[12] Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
[13] Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
[14] Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
[15] Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
[16] Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
[17] Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
[18] Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
[19] Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
[20] idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
[21] invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
[22] Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
[23] mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
[24] Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
[25] Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
[26] Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|