Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 4   next >
01 02 03 04 05 06                            

Christ has freed us from the servitude of the law. We are the freeborn sons of Abraham.

[1] Dico autem : quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium : [2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre : [3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. [4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, [5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater. [7] Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum. [8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. [9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? [10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. [12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis. [13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea [14] non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. [15] Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? [17] Aemulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. ... [18] Bonum autem aemulamini in bono semper : et non tantum cum praesens sum apud vos. ... [19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis : ... [20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.

... [21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis? ... [22] Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera. ... [23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem : ... [24] quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar : ... [25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

... [26] Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. ... [27] Scriptum est enim : Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis : quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. ... [28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. ... [29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc. ... [30] Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.

... [31] Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit.

< previous   Epistle Of Saint Paul To The Galatians   next >
< previous   Chapter 4   next >