Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Galatians | >
< previous | Chapter 4 | next >
01  02  03  04  05  06

Christ has freed us from the servitude of the law. We are the freeborn sons of Abraham.

[1] Dico autem: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium: [2] sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre: [3] ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. [4] At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, [5] ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.

[6] Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. [7] Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et haeres per Deum. [8] Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis. [9] Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo: quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis? [10] Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.

[11] Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis. [12] Estote sicut ego, quia et ego sicut vos: fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis. [13] Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem: et tentationem vestram in carne mea [14] non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. [15] Ubi est ergo beatitudo vestra? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.

[16] Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis? [17] Aemulantur vos non bene: sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini. [18] Bonum autem aemulamini in bono semper: et non tantum cum praesens sum apud vos. [19] Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis: [20] vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam: quoniam confundor in vobis.

[21] Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? [22] Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. [23] Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est: qui autem de libera, per repromissionem: [24] quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar: [25] Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.

[26] Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra. [27] Scriptum est enim: Laetare sterilis, quae non paris; erumpe et clama, quae non parturis: quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum. [28] Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus. [29] Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum: ita et nunc. [30] Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.

[31] Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos liberavit.

< previous | Chapter 4 | next >