He exhorts them to a correspondence with God's grace and not to associate with unbelievers.
[1] Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
[2] Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
[3] Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
[4] sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
[5] in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
[6] in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
[7] in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,
[8] per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
[9] quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
[10] quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
[11] Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.
[12] Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
[13] eadem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
[14] Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras?
[15] quae autem conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?
[16] qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
[17] Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
... [18] et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.
|