DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 11 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13

He is forced to commend himself and his labours, lest the Corinthians should be imposed upon by the false apostles.

[1] Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me: [2] aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. [3] Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo. [4] Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. [5] Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.

[6] Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. [7] Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? [8] Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. [9] Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. [10] Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.

[11] Quare? quia non diligo vos? Deus scit. [12] Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. [13] Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. [14] Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. [15] Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae: quorum finis erit secundum opera ipsorum.

[16] Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), [17] quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae. [18] Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. [19] Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. [20] Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.

[21] Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: [22] Hebraei sunt, et ego: Israelitae sunt, et ego: semen Abrahae sunt, et ego. [23] Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. [24] A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. [25] Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,

[26] in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: [27] in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, [28] praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. [29] Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? [30] Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.

[31] Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior. [32] Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: [33] et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.

< previous | Chapter 11 | next >