Lessons relating to marriage and celibacy. Virginity is preferable to a married state.
[1] De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
[2] propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
[3] Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
[4] Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
[5] Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
[6] Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
[7] Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
[8] Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
[9] Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
[10] Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
[11] quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
[12] Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
[13] Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
[14] sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
[15] Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
[16] Unde enim scis mulier, si virum salvum facies? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies?
[17] Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
[18] Circumcisus aliquis vocatus est? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est? non circumcidatur.
[19] Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
[20] Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
[21] Servus vocatus es? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere.
[22] Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
[23] Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
[24] Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
[25] De virginibus autem praeceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
[26] Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
[27] Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem.
[28] Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
[29] Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
[30] et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
[31] et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : praeterit enim figura hujus mundi.
[32] Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
[33] Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
[34] Et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
[35] Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
[36] Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
[37] Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
[38] Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
[39] Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
[40] Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
|