DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Epistle Of Saint Paul To The Corinthians | >
< previous | Chapter 16 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Of collection of alms. Admonitions and salutations.

[1] De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite. [2] Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectae fiant. [3] Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. [4] Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. [5] Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo.

[6] Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. [7] Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. [8] Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. [9] Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. [10] Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego.

[11] Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. [12] De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. [13] Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. [14] Omnia vestra in caritate fiant. [15] Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos:

[16] ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. [17] Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: [18] refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. [19] Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. [20] Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.

[21] Salutatio, mea manu Pauli. [22] Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. [23] Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. [24] Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.

< previous | Chapter 16 | next >