Charity is to be preferred before all gifts.
... [1] Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
... [2] Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
... [3] Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
... [4] Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
... [5] non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
... [6] non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
... [7] omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
... [8] Caritas numquam excidit : sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
... [9] Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
... [10] Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
... [11] Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
... [12] Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
... [13] Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec : major autem horum est caritas.
|