Of the diversity of spiritual gifts. The members of the mystical body, like those of the natural body, must mutually cherish one another.
[1] De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
[2] Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
[3] Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
[4] Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
[5] et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
[6] et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
[7] Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
[8] Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae : alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum :
[9] alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
[10] alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
[11] Haec autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
[12] Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
[13] Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
[14] Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
[15] Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore?
[16] Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore?
[17] Si totum corpus oculus : ubi auditus? Si totum auditus : ubi odoratus?
[18] Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
[19] Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
[20] Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
[21] Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
[22] Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
[23] et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
[24] Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem,
[25] ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
[26] Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
[27] Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
[28] Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
... [29] Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores?
... [30] numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur?
... [31] Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
|