|
The apostle's concern for the Jews. God's election is free and not confined to their nation.
[1] Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:
[2] quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
[3] Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
[4] qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa:
[5] quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
[6] Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israel sunt, ii sunt Israelitae:
[7] neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:
[8] id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
[9] Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Sarae filius.
[10] Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
[11] Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
[12] non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
[13] sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
[14] Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.
[15] Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam praestabo cujus miserebor.
[16] Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
[17] Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
[18] Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
[19] Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?
[20] O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?
[21] an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?
[22] Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum,
[23] ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
[24] Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus,
[25] sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
[26] Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
[27] Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
[28] Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:
[29] et sicut praedixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
[30] Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quae ex fide est.
[31] Israel vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
[32] Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,
[33] sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.
|