DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Epistle Of Saint Paul To The Romans | >
< previous | Chapter 15 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

He exhorts them to be all of one mind and promises to come and see them.

[1] Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. [2] Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem. [3] Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. [4] Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. [5] Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum:

[6] ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. [7] Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. [8] Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: [9] gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. [10] Et iterum dicit: Laetamini gentes cum plebe ejus.

[11] Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. [12] Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. [13] Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. [14] Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. [15] Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quae data est mihi a Deo,

[16] ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. [17] Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. [18] Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: [19] in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. [20] Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem:

[21] sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. [22] Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. [23] Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis: [24] cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. [25] Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.

[26] Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. [27] Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. [28] Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. [29] Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. [30] Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,

[31] ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, [32] ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. [33] Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.

< previous | Chapter 15 | next >