Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 6   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The ordination of the seven deacons. The zeal of Stephen.

[1] In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. [2] Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. [3] Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. [4] Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus. [5] Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.

[6] Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus. [7] Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. [8] Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. [9] Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano : [10] et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur.

[11] Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum. [12] Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, [13] et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem : [14] audivimus enim eum dicentem : quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses. [15] Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 6   next >