Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The ordination of the seven deacons. The zeal of Stephen.

[1] In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum. [2] Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis. [3] Considerate ergo fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto, et sapientia, quos constituamus super hoc opus. [4] Nos vero orationi, et ministerio verbi instantes erimus. [5] Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide, et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.

[6] Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus. [7] Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei. [8] Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. [9] Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano: [10] et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui, qui loquebatur.

[11] Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum. [12] Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium, [13] et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem: [14] audivimus enim eum dicentem: quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones, quas tradidit nobis Moyses. [15] Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.

< previous | Chapter 6 | next >