Latin Vulgate (Clementine)
< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 5   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28

The judgment of God upon Ananias and Saphira. The apostles are cast into prison.

[1] Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, [2] et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. [3] Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? [4] Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. [5] Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.

[6] Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. [7] Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. [8] Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit : Etiam tanti. [9] Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. [10] Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

[11] Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec. [12] Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. [13] Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus. [14] Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, [15] ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

[16] Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes. [17] Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant ( quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo : [18] et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. [19] Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit : [20] Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.

[21] Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel : et miserunt ad carcerem ut adducerentur. [22] Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, [23] dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus. [24] Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. [25] Adveniens autem quidam nuntiavit eis : Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.

[26] Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur. [27] Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum, [28] dicens : Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto : et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. [29] Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus. [30] Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

[31] Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum : [32] et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. [33] Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. [34] Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri, [35] dixitque ad illos : Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

[36] Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est : et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. ... [37] Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit : et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. ... [38] Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur : ... [39] si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. ... [40] Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.

... [41] Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. ... [42] Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.

< previous   The Acts Of The Apostles   next >
< previous   Chapter 5   next >