Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 5 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

The judgment of God upon Ananias and Saphira. The apostles are cast into prison.

[1] Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, [2] et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. [3] Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? [4] Nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuo hanc rem? Non es mentitus hominibus, sed Deo. [5] Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.

[6] Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt. [7] Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit. [8] Dixit autem ei Petrus: Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis? At illa dixit: Etiam tanti. [9] Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te. [10] Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam: et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.

[11] Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec. [12] Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis. [13] Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis: sed magnificabat eos populus. [14] Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum, [15] ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.

[16] Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis: qui curabantur omnes. [17] Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo: [18] et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica. [19] Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit: [20] Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.

[21] Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israel: et miserunt ad carcerem ut adducerentur. [22] Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt, [23] dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. [24] Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret. [25] Adveniens autem quidam nuntiavit eis: Quia ecce viri, quos posuistis in carcerem, sunt in templo stantes, et docentes populum.

[26] Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur. [27] Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio: et interrogavit eos princeps sacerdotum, [28] dicens: Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto: et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. [29] Respondens autem Petrus, et Apostoli, dixerunt: Obedire oportet Deo magis quam hominibus. [30] Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.

[31] Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israeli, et remissionem peccatorum: [32] et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi. [33] Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos. [34] Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legisdoctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri, [35] dixitque ad illos: Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.

[36] Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum: qui occisus est: et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum. [37] Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se, et ipse periit: et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. [38] Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos: quoniam si est ex hominibus consilium hoc, aut opus, dissolvetur: [39] si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi. [40] Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.

[41] Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. [42] Omni autem die non cessabant in templo, et circa domos docentes, et evangelizantes Christum Jesum.

< previous | Chapter 5 | next >