DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | The Acts Of The Apostles | >
< previous | Chapter 18 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28

Paul founds the church of Corinth and preaches at Ephesus and in other places. Apollo goes to Corinth.

[1] Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum: [2] et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma), accessit ad eos. [3] Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriae artis.) [4] Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu, suadebatque Judaeis et Graecis. [5] Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum.

[6] Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego, ex hoc ad gentes vadam. [7] Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae. [8] Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. [9] Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: [10] propter quod ego sum tecum: et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate.

[11] Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. [12] Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Judaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, [13] dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. [14] Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judaeos: Si quidem esset iniquum aliquid, aut facinus pessimum o viri Judaei, recte vos sustinerem. [15] Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.

[16] Et minavit eos a tribunali. [17] Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curae erat. [18] Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum. [19] Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judaeis. [20] Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,

[21] sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos Deo volente, profectus est ab Epheso. [22] Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. [23] Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. [24] Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. [25] Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.

[26] Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. [27] Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant. [28] Vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas, esse Christum Jesum.

< previous | Chapter 18 | next >